- SENIORES Monasteriorum
- SENIORES Monasteriorumapud Monasticae Rei Scriptores, Γέροντες Dorotheo, dicuntur modo bini, medo etiam (pronumero Monachorum) duodeni aetate provectiores et scientiâ ac vitae probitate insignes, ad quos, praesente vel absente Abbate, fratrum disciplina et cura Monasterii pertinebat, quotumque consiliô Abbas in quottidianis necessitatibus utebatur, ut opus non esser universam fatigare congregationem, quem admodum loquitur Trithemius in Vita Mauri Archiep. Moguntini c. 5. Vide quoque Vigilium Diaconum in Regula Orientali c. 4. In Ordine Benedictino, nomen hoc peculiare est tertio gradui Monachorum, qui 40. annos exegerunt in Ordine, usque ad quinquagesimum, quem supergressos Sempectas dici consuevisse, vidimus supra. Primus enim gradus Iuniorum erat, qui usque ad ann. 24. suae professionis omnia onera chori, claustri et refectorii subibant. Secundus illorum, qui 16. insuper annos emensi, ab officis parvis Cantariae, Epistolae, Euangelii etc. liberi erant. Hos insecuti Seniores, uti dictum, quoque excusabantur ab omni officio forinseco, scil. Provisoris, Procuratoris, Cellarii, Eleemosynarii, Coquinarii etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. in voce Sempecta, ubi Regulam praefati Ordinis c. 27. hanc in tem laudat, et supra Senex. De Semoribus LXX. Hebraeorum, vide infra in voce Synedrium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.